viernes, 2 de abril de 2021

PRAGMATICA SANCTIO INSTITVTIONES REGIAE AVDIENTIAE, IN HOC BALEARIVM REGNO.

PRAGMATICA

SANCTIO INSTITVTIONES REGIAE AVDIENTIAE, IN HOC BALEARIVM REGNO.

NOS Philippus (Felipe II) Dei gratia Rex Castellae, Aragonum, Legionis, vtriusque Siciliae, Hierusalem, Vngariae, Dalmatiae, Croatiae. Nauarrae, Granatae, Toleti, Valentiae, Gallitiae, Maioricarum, Hispalis, Sardiniae, Cordubae. Corcicae, Murciae, Giennis, Algarbi, Algezirae, Gibraltaris, Insularum Canariae, necnon Indiarum, Insularum, & terre (rerre) firmae maris Oceani; Archidux Autriae, Dux Burgundiae, Brauantiae, & Mediolani; Comes Barchinonae, Flandriae, & Tirolis, Dominus Viscayae, & Molinae; Dux Attenarum, & Neopatriae; Comes Rossilionis, & Ceritaniae: Marchio Oristani, & Gotianj. Et si maiores nostri solerti studio, summaque cura & vigilancia intenderint res Prouinciarum & Regnorum suorum ita ordinare, & statuere, quod ipsorum Respublicae firma conuersatione, & augmento gubernaretur; quia tamen aliquando experientia rerum omnium magistra temporum varietate, & successu ostendit iam prouisis aliquid addere, aut detrahere, vel ea in totum mutare debere, consentaneum esse duximus id facere quando necessitas, aut humilium subditorum petitio exposcit. Animaduertentes igitur Regnum nostrum Maioricarum ex antiqua Ordinatione gubernatum fuisse, & nunc gubernari per vnum Locumtenentem Generalem, & duos Iurisperitos Consiliorios nostros, quorum alter est Regens Cancellariam, alter vero Fisci, & Patrimonij nostri Aduocatus, qui soliti sunt iura vnicuique; tam in Ciuilibus, quam in Criminalibus reddere, excepto quod in causis supplicationis seu appellationis, dictus Locumtenens Generalis consueuit alium Doctorem assumere vice, & loco Regentis Cansellariam, aut illius cuius Concilio sentencias, a quibus fuit supplicatum, vel appellatum protulit: ne eiusdem Iurisconsulti voto primae, & secunda sententiae proferrentur. Et licet Regnum iam dictum hucusque fuerit forma memorata fatis commodem, gubernatum, considerata tamen ipsius Regni qualitate incolarumque, & habitatorum eiusdem in quo, quam plu-plures existunt pauperes, ac alij diuites; qui inter se diuersas causas, & negotia tractant non modicae aestimationis, & valoris, ac etiam importantiae quae merito debent per plures Iurium professores maiori authoritate, studio, & discussione tractari, decidi, & terminari: & ne pauperes quorum facultates, ad supportandos graues litium sumptus non suppetunt, propter deffectum iudicum, causas proprias pro derelictis haberent, aut eas non prosequi cogantur, aut ad nos cum personarum, & bonorum iactura recurrere. His igitur, nostrum Regium animum digne mouentibus, perpensis attente; accedenteque ad hoc per humili supplicatione dilecti nostri Antonij Cotoner Syndici, Procuratoris, ac Nuncij Vniuersitatis dicti Regni, ad id specialiter ad nos missi, & destinati, non modo vtile, sed valde necessarium nobis visum est, pro bona eiusdem Regni gubernatione, optimaque, & maiori ac magis expedita Iustitiae administratione, (cruz) Rotam, siue Regiam Audientiam, aut Regium Concilium plurium consultorum in eo Regno, & Insulis adiacentibus, * (* Rotae nomen, antiquum & cur ita dictum. Pet. Grego. In Syntag. Iur. Univer. Lib. 15. c.24.n.15. In causis appellationum. ) Minoricarum scilicet, & Euicae, formare, erigere, & creare. Quam obrem tenore praesentis Pragmaticae sanctionis cunctis temporibus valiturae. deque nostri certa scientia, & auctoritate deliberare, & consulto, nostri Sacri supremi Consilij matura deliberatione praecunte: statuimus, sancimus, & ordinamus, quod deinceps in dicto nostro Maioricarum Regno, & Insulis eisdem adiecentibus (al margen izquierdo: Regiae Audientiae auditorum sex Iuris peritorum constat.)

sit, & constituatur Rota, siue Regia Audiencia: in qua praesideat noster Locumtenens Generalis, qui nunc est & pro tempore fuerit in eo Regno, modo, & forma sequentibus.

PRIMO siquidem quod sex Iurisconsulti in Iure Ciuili, vel Canonico graduati, sint, & creentur in ea Consiliarij nostri sicuti Nos cum praesenti dictam Rotam, siue Regiam Audientiam formando, & erigendo nominamus, & eidem deputamus scilicet nostrum Regentem Cancellariam, & Fisci (Fici) Aduocatum, qui nunc sunt in dicto Regno, & qui pro tempore fuerint in eodem, ac etiam quatuor alios Iurisperitos per nos seorsum nostris cum Regijs Priuilegijs solita forma, de prout decet expediendis, nominatos, seu in posterum nominandos, duos scilicet dicti Regni Maioricarum, si tamen in eo habiles, & idonei ad dictum munus obeundum arbitrio nostro reperirentur, reliquos vero aliunde, quam ex dicto Regno Maioricarum nominandos per Nos, habiles tamen, & idoneos, ex terris, & ditionibus nostrae Coronae, Aragonum, pro ut nobis visum fuerit fieri debere: quorum vltimo admissus officium Iudicis curiae, negotijs, & causis criminalibus vacando, regat, & exerceat. Qui quatuor Doctores, antequam exercicio dictorum officiorum se immisceant, teneantur iurare, & homagium solitum praestare in posse dicti nostri Locumtenentis, Generalis, vel Regentis Cancellariam, aut illius ad quem expectet, de bene fideliter, & legaliter in exercitio dictorum suorum officiorum se habendo, & de (cruz) seruando secreta dictae Regiae Audientiae, & alia omnia & singula faciendo, ad quae teneatur, & stricti existant, sic, & quemadmodum dictus Regens Cancellariam, & Fisci Aduocatus in dicto Regno, soliti sunt iure. Et ex dictis sex Iuris peritis, Rotam, sive Regiam Audientiam in dicto Maioricarum Regno, quinque ex eis (dempto scilicet, Aduocato Fiscali qui in criminibus, fiscalibus causis tantum solam interessentiam habet, vt infra dicetur) assistant, & consulant nostro Locumtenenti Generali in dicto Regno; omnesque, & quasuis causis motas, & de coetero mouendas, tam Ciuiles, quam Criminales respectiue, ac etiam negotia cuiusuis qualitatis, & naturae existant; audiant, tractent, votent, iudicent, decidant, ac sententialiter (deretminent) determinent, & finiant. Quae quidem Rota, siue Regia Audientia manere, residere, & celebrari debeat in Ciuitate nostra Maioricarum in Castro, siue Regio Palacio, in eadem sito, & alibiquam in dicta Ciuitate non celebretur, nec celebrari possit, nisi tempore pestis, vel ex alia vrgentissima causa: quo casu decernimus, quod mutetur, & rransferatur transferatur in Ciuitatem, aut Opidum eitsdem Regni; dictis Locumtenenti Generali, & Conciliarijs, nostris bene visum. Cui Regiae Audienciae praesit, & praesidere debeat, vt dictum est, praedictus Locumtenens Generalis noster, qui nunc est & pro tempore fuerit; & eo absente aut aliás legitime impedito, quo ad gubernationem Regni, & exercitium rei militaris, & bellicae, praesit is quem Locumtenens, Generalis nominauerit; & si non nominauerit presidat, quo ad predicta noster Regius Procurator, qui nunc est, & pro tempore fuerit ad nostrum beneplacitum. Quo vero ad exercitium, & administrationem iustitiae, dictus Regens Cancellariam; qui ad praesens est, vel qui in futurum erit. Et dicto Regente similiter impedito, aut absente, vel mortuo decernimus & sancimus, quod praesit antiquior ex Conciliarijs eiusdem Regiae Audientiae, cum simili potestate, ac praeminencia, qua dictus noster Vicecancellarius, vel Regens Cansellariam si presens esset vteretur. Declarando eum esse antiquiorem in dicta Regia Audiencia, qui prius ad exercitium sui ofiicij existerit admissus. Et si forte duo, vel plures fuerint vno eodem tempore admissi, illum antiquiorem decernimus, qui prius nobis, aut Caesareae Maiestatis Caroli V. Imperatoris Patris, & Domini mei colendissimi foelicis recordationis, in aliquo Regio officio ei commisso inseruierit; aut prius gradum doctoratus in Iure Canonico, aut Ciuili obtinuerit. (Notas a la derecha e izquierda que se omiten a partir de aquí, o sea, pág. 161 del pdf.)

Satuimus insuper, & ordinamus quod praedicti Consiliarij omnibus diebus non feriatis congregentur in dicto Castro, seu Regio Palatio, ad dictam Regiam Audientiam celebrandam, & expeditioni causarum vacandum; in qua residere habeant per spatium trium horarum, scilicet a primo die mensis Octobris vsque ad festum Paschae Resurrectionis, ab octaua hora ante meridiem, vsque ad vndecimam; & post meridiem, pro expeditione causarum Criminalium, & aliorum negotiorum bonum regimen, & gubernationem dicti Regni concernentium diebus Lunae, & Mercurij, & Veneris per spacium duarum horarum vel plurium arbitrio nostri Locumtenentis Generalis, iuxta negotiorum concursum, & qualitates in eodem palatio, seu Castro Regio conuenire habeant. Et a festis Paschae, Resurrectionis, vsque ad festum Sancti Michaellis mensis Septembris, accedere, & conuenire habeant mane, a septima hora vsque ad decimam, & post meridiem, tribus diebus supra memoratis per duarum horarum spacium, vt dictum est. Ita vt ante meridiem teneantur assistere in dicta Regia Audientia singulis diebus non feriatis, tribus horis continuis: & post meridiem, per duas horas diebus iam designatis. Quibus, si feriati fuerint, dies non feriati immediate sequentes succedant dant ad causarum criminalium expeditionem. Et diebus Sabbatinis, vel die praecedenti non feriata cuiuslibet hebdommadae, per totum annum dicti nostri sex Consiliarij post meridiem visitent, & visitare habeant vna cum Locumtenente Generali, vel sine eo, si absens fuerit, aut legittime impeditus, vel si accedere noluerit, Carceres Regios, & carceratos in eisdem:

& ibidem per duas aut tres horas assistant, iuxta negotiorum importantiam. Fiatque relatio per Iudicem Curiae Regiae de titulo criminis vniuscuiusque Rei, seu carcerati: & in quo puncto processus vniuscuiusque existat, & quicquid in eo supersit agendum. De quorum carceratorum numero, ac statu inquisitionis, memoriale qualibet die Sabbati fiat per commetariensem, vna cum Iudice Curiae: & tam dicto Locumtenenti Generali, quam Vicecancellario, vel Regenti Cancellariam, Fisci Aduocato, & alijs Doctoribus Regiae Audientiae tradatur: nec non etiam ibidem inquirant, an dicti carcerati per commentariensem, & alios carcerum custodes bene tractentur, an vero illicitis exactionibus, vel alias vexentur: super quo concientias eorum oneramus. Et quoniam tempus statutum, & praefixum dictis nostris Consiliarijs assistendi in dicta Regia Audientia, & consilio Criminali satis competens est, expeditioni causarum Ciuilium, & Criminalium, &

si is ordo non seruetur, maxime impedirentur dicti Consiliarij sirca studium particulare, quod in recognoscendis processibus & dubijs in iure circa illos occurentibus accurate, & diligenter (ut decet) & de eis confidimus, resoluendis, & decidendis impendere debent: atque ita, & alias negotia indigesta absque debita discutione tractarentur. Propterea ad euitandum confusionem negotiorum quae solet adesse vbi ordo abest: statuimus, sancimus, & ordinamus quod noster Locumtenens Generalis, non detineat, nec detinere possit dictos Consiliarios in dicta Regia Audiencia vltra dictas tres, & duas horas respectiue praefixas: nisi vrgens aliqua necessitas, vel negotij alicuius arduitas aliud exposceret: super quo, tam dicti nostri Locumtenris Generalis, quam dictorum Consiliariorum conscientias oneramus.

Statuimus praeterea, atque sancimus quod nullus alius interueniat, nec interuenire possit in dicta Regia Audientia vltra dictos sex Consiliarios: praeterquam, cum negotia fiscalia non patrimonialia tractabuntur: In quibus patrimonialibus volumus quod dicto Procuratori Regio, nec eius officio fiat praeiudicium aliquod in cognitione, & examinatione causarum; sed quod obseruentur Regiae Pragmaticae dicto officio concessae. Et sic declaramus, quod cum dicta negotia fiscalia non Patrimonialia tractabuntur, in dicta Regia Audientia,

vocari posse Regium Procuratorem Procuraaorem nostrum in eodem Regno ad dicta negocia audienda, & tractanda si eius assistentia dictis Locumtenenti, & Consiliarijs visa fuerint necessaria.

In concludendis autem, & votandis dictis negocijs nolumus eum interesse, post quam aderit Fisci Aduocatus, cuius sola praesentia in negotijs fiscalibus decidendis sufficiens est. (cruz) Quotiens vero de componendis, seu remittendis criminibus tractabitur in Consilijs Criminalibus, & maximé in Regi* visita, dictum Procuratorem Regium, quia etiam Regiae Thesauriae administrationem habet interesse volumus, tam in tractandis, quam in concludendis compositionibus, & alijs negotijs Criminalibus. Et omni casu interessentiae dicti Procuratoris Regij in consiijs, volumus eum obtinere primum locum in sedendo post vicecancellarium, vel Regentem Cancellariam, & suo casu antiquiorem Consiliarium nostrum: nostrum vero fisci Aduocatum vltimum locum post omnes Consiliarios. Volumus tamen, & expresse sancimus, quod noster Regens Cancellariam, & Fisci Aduocatus, qui nunc sunt, & pro tempore fuerint, sint Consultores ordinarij dicti Procuratoris Regij, in omnibus dubijs in dicto officio Procurationis Regiae occurrentibus.

Sancimus insuper, & ordinamus, quod omnes causae, ac negotia, quae in dicta Regia Audiencia introducentur, ac quae iam de praesenti coram nostro Regente Cancellariam, & alijs Regiis commissarijs forte pendent indecisse, distriuantur, & committantur inter dictos Regentem, & Consiliarios per dictum Regentem Cancellariam tantum, & suo casu per antiquiorem arbitrio suo, ad colligendum, & referendum tantum, praeterquam quod, consiliario nostro, qui officium ludicis Curiae exercebit, comissiones causarum ciuilium fieri prohibemus: vt instruendis processibus criminalibus & expeditioni causarum, & negotiorum criminalium intentius vacare possit. Relatione vero omnium, & singularum causarum

dictae Regiae Audientiae, super meritis diffinitiuae & tantum; in eadem Regia Audientia fieri volumus palam, & publice coram par ibus & earum Aduocatis si adesse voluerint. Et relatione facta in eadem Regia Audientia (vt dictum est) super meritis diffinitiuae; causas omnes votari concludi, & decidi volumus. Abdicantes cum praesenti Consiliarijs iam dictis, facultatem assignandi ad Relationem, vel sententiam super meritis diffinitiuae, in causis eis commissis, quae in Regia Audientia votari, & concludi habent, absque permissu, & voluntate Vicecancellarij, vel Regentis Cancellariae, aut dicti antiquioris Conciliarij suo casu: vt confusio, & turbatio negotiorum vitetur; & ne vnus alium impediat. In votandis autem causis, & negotijs dictae Regiae Audientiae, Satuimus, & ordinamus, quod Relator causae, siue negotij de quo tractabitur sit primus, & deinde in causis Ciuilibus secundum votum praebeat modernior Consiliarius, & post eum reliqui, ordine successiuo; ita vt Vicecancellarius, vel Regens Cancellariam, vel Antiquior Consiliarius suo casu, sit vltimus in votando. In negotijs vero Criminalibus, & fiscalibus, solam interessentiam habeat Fisci Aduocatus.

Et quoniam iustum est dictis nostris Consiliarijs competentia salaria pro aliquali remuneratione laboris, quem in administratione Iustitiae, & bono regimine Regni praedicti suscepturi sunt, constituere; Statuimus, Sancimus, & ordinamus, quod attento iam ex nostris Regijs Aerarijs dicto Regenti Cancellariam, & Fisci Aduocato certa salaria ordinaria assignata sunt, reliquis quatuor Doctoribus qui vigore, & pro executione praesentis nostrae Pragmaticae sanctionis, per nos (vt dictum est) nominabuntur, constituantur, & assignentur ducentum quinquaginta Ducati Catalani annui: valentes, quadringentas libras monetae Maioricarum, pro quolibet: exoluendi scilicet duobus ex eis; ex, & de iuribus, redditibus, & emolumentis, nostrae Regiae Procurationis dicti Regni, & alijs duobus; ex, & de iuribus redditibus, & emolumentis Vniuersitatis dicti Regni Maioricarum: per quatuor aequales solutiones singulis tribus mensibus: remittendo formam Consignationis dicti salarij, & executionis illius, dicto nostro Locumtenenti Generali, & Regenti Cancellariam, ac Regio Procuratori, ad quorum cognitionem conficiantur obligationes, & instrumenta necessaria.

Statuimus etiam sancimus, & ordinamus, quod deinceps ex causis, & negotijs Criminalibus per dictos nostros Consiliarios, nullum recipiatur salarium: demptis suo casu, Auerijs, prout inferius disponetur. Et quod salaria causarum Civilium dictis Consiliarijs pertinentia, quae ad rationem quatuor denariorum monetae Maioricensis pro qualibet libra eiusdem monetae, pro ut actenus exigi solitum est, taxamus, ita tamen, quod non possint excedere summan quinquaginta librarum dicte monetae, pro qualibet quantúvis magna causa & tam pro prima, quam secunda instantia. Et si super incertitudine valoris causarum, quaestio erit inter partes, vel dictos Consiliarios; seruetur forma, Priuilegij super hoc concessi. Deponantur, & deponi habeant per partes apud tabulam depositorum, siue communem dictae Vniuersitatis: & etiam inde extrahantur secundum modum, & formam ordinandam ad partem, per nostrum Locumtenentem Generalem, Regentem Cancellariam, & Procuratorem Regium; tunc demum, cum ad relationem fuerit assignatum: dictaque salaria diuidi, & distribui, volumus, aequaliter inter dictos Consiliarios singulis tribus mensibus, cum sentencia diffinitiua, causae fuerint terminatae; vel sententiae Scribae Causae, ad eas publicandas traditae; ita quod iam Relator causae, seu Relatores functi fuerint officijs suis. De quo administratoribus dictae tabulae, ante diuisionem fiendam constare habeat, per albaranum manu Regentis Cancellariam, vel antiquioris Consiliarij, suo casu firmatum. Cumque dictis nostris Consiliarijs, ex dictorum salariorum perceptione, & ex dicti ordinarij salarij assignatione, competenter consultum sit: tollimus, & abdicamus eisdem facultatem patrocinandi, consulendi, vel officium Aduocati exercendi palam, vel occultem; aut salaria, pensiones, quitationes, largitiones, nec munera accipiendi quauis causa, vel colore; a quibusuis corporibus, Vniuersitatibus, & alijs personis cuiuscunque status, vel conditionis existant.

Auerias vero, ex negotijs, & factis criminalibus procedentes, quae actenus certo modo diuidi solitae sunt; attenta adiunctione Iudicis Curiae pro expeditione dictorum negotiorum criminalium, qui praecipué, & peculiariter eorum pondus sustinere debet, ante alios omnes Consiliarios; Statuimus, sancimus, & ordinamus, quod deinceps diuidantur modo sequenti, scilicet quod nostro Locumtenenti Generali tradantur sexdecim denarij, Regenti Cancellariam 8. denarij, Iudici Regiae Curiae vnus solidus seu duodecim denarij, Fisci Aduocato sex denarij, & aiij sex denarij Procuratori Fiscali.

Vlterius etiam sancimus, statuimus, & ordinamus, quod causae quae in dicta Regia Audientia tractabuntur, expediantur per dictos nostros Consiliarios iuxta ipsarum antiquitatem, & prioritatem; sicque in earum expeditione, ordo prioritatis seruetur: nisi qualitas causae recétioris, iuxta iuris formam aliud exposceret; vel in eo puncto esset causa recentior, quod facilius, & citius expedire posset, quam quae eam praecederet:

vel alias partes praecedentium, vel antiquiorum causarum, earum expeditioni non insisterent, recentiorum vero soliciti essent circa earum expeditionem: quibus subueniendum est super quo nostri Regentis Cancellariam conscientiam oneramus.

Volumus autem, & ordinamus, quod inchoata relatione vnius causae per aliquem ex dictis nostris Consiliarijs, nec fiat per eundem transitus ad aliam, donec incoata debitum finem acceperit: nisi aliquod legitimum impedimentum successerit; vel ab ipsis partibus, vel propter dubia in facto; vel Iure occurrentia causarum: quo casu, possit idem relator, iterum aliam causam expediendam assumere, in tempore sibi competenti.

Sancimus etiam, & ordinamus, quod quotiescunque dicti Consiliarij inceperint votare in aliqua causa ciuili, vel criminali, non possint a loco Audientiae exire, vel recedere causa, vel negotio non concluso, & per omnes votato: etiam si noster Locumtenens Generalis, qui nunc est, & pro tempore fuerit, aliud iuberet. Votaque omnium tali casu in scripturam publicam, per Scribam, vel Secretarium dictae Regiae Audientiae eadem die, & hora redigi volumus, & continuari deinde, in libro qui intitulatur, Liber Consiliorum Regiae Audientiae; quam apud nostrum Regentem Cancellariam, & suo casu apud antiquiorem Consiliarium continuo manere, & custodiri volumus, & ordinamus; ne secreta votorum, si aliquando diuersa fuerint partibus, vel alijs, innorescant: de quo secreto tenendo, dictos Scribas, seu secretarios dictae Regiae audientiae, qui nunc sunt; & pro tempore

fuerint, iuramentum apud dictum nostrum Regentem Cancellariam praestari volumus, & iubemus.
Item sancimus, & ordinamus, quod tam dictus noster Locumtenens Generalis, quam Regens Cancellariam, & suo casu, Antiquior Consiliarius, in decisionibus causarum, tam ciuilium quam criminalium, & aliorum negotiorum, quae in dicta Regia Audientia tractabuntur, concludere habeant cum voto dictorum Consiliariorum; vel si discordes fuerint, cum voto maioris partis eorum: & dictam maioris partis determinationem sequi, & exequi, iuxta Iuris dispositionem, aut franchesiarum Priuilegiorum, & Pragmat. dicti Regni tenentur. Et si dicti Consiliarij pares fuerint in votis, volumus, & decernimus, vota illa praeualere, cum quibus dictus Vicecancellarius, vel Regens Cancellariam, concurret; etiam si praesideat in dicta Regia Audiencia noster Locumtenés Generalis. Et omni casu

volumus, & ordinamus, quod facta deliberatione, & conclusione in scriptis redacta, in quolibet negotio, & causa, tam ciuili, quam criminali, publicari habeat sententia, seu decisio in ea causa vel negotio facta; intra tres dies iuridicos tunc proxime, & immediate sequentes: si a partibus, vel altera earum petatur, quam publicationem, & suo casu, executionem, per nostrum Locumtenentem Generalem impediri, aut differri nolumus, immo expresse prohibemus,

Insuper, quia maxime conuenit bonae administrationi iustitiae quod dicti nostri Consiliarij cum libertate, vota sua in omnibus negotijs, & causis praebeant, atque explicent: Statuimus, sancimus, & ordinanamus, quod noster Locumtenens. Gener. qui nunc est; & pro tempore fuerit in dicto Regno, directem vel indirectem per interpositas personas, aut alias, tam in tractatu negotiorum, & causarum, in dicta Regia Audientia, quam extra eam, intentum, aut votum suum non aperiat, dictis Consiliarijs; nec inter votandum eos interrumpat, nec alia faciat per quae, dicti Consiliarij minus libere vota sua prabeant: super quo dicti nostri Locumtenentis Generalis conscientiam oneramus.

Insuper vt obuietur frustratorijs dilationibus, quae multoties per partes quaeruntur Iudices seu Relatores vt suspectos recusando, Statuimus, sancimus, & ordinamus, quod pars quae voluerit allegare, & deducere suspiciones contra Relatorem causae; illas teneatur deducere, & propotiere intra tres dies computandos, a die qua commissio dictae causae sibi innotuerit. Quae si legittimae Regiae Audientiae, visae fuerint, eadem die qua proponentur, intimari, & notificari habeant alteri parti, ex prouisione in Regia Audientia facienda: & dicta pars altera, dictis suspicionibus respondere teneatut. Et intra sex dies post dictos duos immediate subsequentes, Regens Cancellariam, remoto eo qui suspectus allegatus fuerit, vna cum reliquis Consiliarij super dictis suspicionibus declarare teneatur iuxta iuris regulas; procedendo in praedictis summarie, & absque alio ordine iudiciario, quam dictum est. A qua declaratione, nulla partium possit supplicare, recursum interponere, aut reuisionem petere. Quod si non contra Relatorem sed contra alium ex dictis nostris Regente, vel Consiliarijs suspiciones proponentur; Volumus, & ordinamus eas proponi & deduci debere, intra tres dies continuos postquam causae suspicionis ortae fuerint, vel ad notitiam partis eas proponentis deuenerint, de quo ante quam admittatur pars ad probandum, iuramentum praestari habeat ad sancta quatuor Euangelia in manibus, & posse dicti Regentis Cansellariam; alias nullatenus ad eas prosequendum admittatur. Et si iurauerit, vt dictum est, seruetur in earum declaratione ordo, & tempus proxime dictum. Volumus tamen, & declaramus quod si pars, que suspiciones proponet, succubuerit, vel ex defectu probationum, vel quod non legittimas proposuerit iuxta iuris dispositionem, mulctetur, in viginti quinque libris: quae mulcta applicetur pro medietate Fisco Regio, & pro altera medietate pro alimentis carceratorum pauperum.

Et quoniam grauatis, & oppressis remedium appellationis & supplicationis a iure indultum est, id circo, Statuimus, sancimus, & ordinamus, quod a sententijs latis in causis quae in

Regia Audientia, ut dictum est, concludentur, supplicari possit ad eandem Regiam Audientiam; & causae dictae supplicationis commiti habeant per dictum Regentem Cancellariam alteri ex dictis Consilarijs pro relatione facienda tantum: & decidi habeant in eadem Regia Audientia, modo, & forma in decisione causarum in prima instantia statutis. A sententiis vero quae in dictis supplicationum causis, per dictam Regiam Audientiam tam deliberato, digesto, ac maturo consilio proferentur, si priorum confirmatoriae fuerint vlterius supplicandi facultatem omnino abdicamus; si vero fuerint revocatoriae ad Nos, & nostrum Sacrum supremum Consilium supplicari posse volumus: & etiam quod liceat, & sit permissum quibusuis litigantibus, si ipsi voluerint, supplicare, & recursum habere ad nos, seu nostrum Sacrum supraemum, & Regium Consilium, a sententijs diffinitiuis in dicta Regia Audientia ferendis: In causis quae summam, seu valorem trium mille librarum monetae Maioricencium excesserint.
Sancimus praeterea, & ordinamus quod omnes sententiae diffinitiuae in causis Ciuilibus latae, vel ferendae, etiam, si ab eis ad eandem Regiam Audientiam, vel ad nos, secundum modum, & formam proxime dictam supplicatum fuerit; executioni demandentur, rejectis illegitimis exceptionibus: praestita tamen prius cautione per partem, que executionem postulauerit. A sententijs vero interloquutorijs, seu prouisionibus quae super intermedijs, seu altercatis per partes propositis, per Relatores, proferentur, seu fient; siue de his in dicta Regia Audiencia relatio facta fuerit, siue non: Sancimus, & ordinamus, quod possit per partes peti reuisio, seu contrario imperio supplicari: & dicta supplicationis causa, eidem Relatori commitatur: per quem, facta relatione in eadem Regia Audiencia, decidi habeat cum voto maioris partis, & admitatur pars supplicans tali casu ad deducendum, producendum, & allegandum, quicquid producere deducere, & probare voluerit intra decem dies praecise, & peremptorie: quibus lapsis, ne littis cursus diiferatur, aut protuletur teneatur dictus Relator intra viginti dies dictam supplicationis causam expedire: a qua vltima declaratione, etsi primae contraria sit, nulli partium liceat vlterius supplicare. Et teneatur pars, quae dictam reuisionem petierit, seu contrario imperio supplicauerit, tertiam partem tertiae partis salarij totius causae, intradictos decem dies deponere: alias, dicta supplicationis causa declaratur deserta.

Statuimus, praeterea, & ordinamus, quod circa appellationes, vel supplicationes a sententijs diffinitiuis, vel interloquutorijs tormentorum in dicta Regia Audientia in causis criminalibus ferendis, seruentur Priuilegia dicti Regni, & consuetudines actenus obseruatae.

Quo vero ad euocationem, & cognitionem causarum prime instantiae Insularum Minoricarum, & Euicae, & alia bonum regimen, & statum eorum concernentia, quia non habetur pro nunc plena notitia Priuilegiorum, Franchesiarum, & aliorum Iurium dictarum insularum, reseruamus nobis facultatem ordinandi super praemissis, & alijs omnibus, pro ut melius visum fuerit expedire.

Volumus tamen, & ordinamus, quod cause minores, centum librarum monetae Barchinonae dictae nostrae Ciuitatis, & Regni Maioricarum, non possint ad dictam nostram Regiam Audientiam euocari; sed iliae in curijs Baiuli, & Vicarij respectiué pro vt ad vniuscuiusque eorum iurisdictionem pertinebant inchoari, prosequi, & finiri in prima instancia, habeant: maiores vero centum librarum, possint, ad dictam Regiam Audientiam euocari sub praetextibus, & qualitatibus paupertatis, & miserabilitatis, viduitatis, & pupillaritatis, & alijs quae a iure legittime reputantur, constito prius Relatori causae, de dictis maioritate, & qualitate.

Item sancimus, statuimus, & ordinamus: quod noster Locumtenens Generalis, in dicto Regno Maioricarum singulis diebus Veneris, cuiuslibet hebdommadae, teneat Audientiam verbalem (cruz) cum assistentia, & consilio Regentis Cancellariam seu suo casu (vt dictum est) antiquioris Doctoris dictae nostrae Regiae Audientiae pro pauperibus, & viduis, & pupillis, & alijs miserabilibus personis: & per hoc non cenceatur excusatus Regens Cancellariam ab audiendo causas verbales, vsque ad quantitatem viginti librarum Barchinonen. tantum, singulis diebus per spacium vnius horae integrae post meridiem, nec etiam censeatur excusati, Baiulus & Vicarius dictae Ciuitatis, & Regni absque tamen praefinitione, & limitatione quantitatis, & horae pro vt actenus, soliti sunt pro praedictis personis, pro ut de iure ad officium cuiusllibet eorum respectiue spectat causas dictarum personarum audire, & cum minoribus sumptibus, & expensis quo citius fieri poterit eas expedire seruatis tam in decisione, quam in expeditione earum Franchesiis, & Priuilegijs, & alijs de iure seruandis.

Volumus tamen, & ordinamus, quod priuilegia Pragmaticae Franchesiae, aut quaeuis alia Regia scripta, Vniuersitatibus, & singularibus personis dicti Regni concessa, & signanter Regiae prouisiones, & Priuilegia concessa curijs Baiuli, & Vicarjj Ciuitatis Maioricarum, & alijs officialibus nostris dicti Regni, & eorum Scribis; qui huic nostrae Pragmaticae sanctioni non contrarientur, custodiantur, & obseruentur ab omnibus inconcusse, sub poena quingentorum florenorum Auri Aragonum priuationisq; officiorum: eisq; regnicolae dicti Regni vtantur, & fruanrur pro vt actenus melius, & plenius fuerit in eorum vsu & pocessione remotis tamen quibuscunque abusibus, in praeiuditium, & lesionem dictorum Priuilegiorum.

Quapropter Reuerendum in Christo patrem Episcopum Maioric. & alias Ecclesiasticas personas Regni praedicti Maioric. & Insularum eidem adiacentium, Requirimus, & hortamur: Spectabili vero Mag. & dilectis Consiliarijs Locumtenenti Generali nostro in dicto Regno, Regenti Cancel. Doctoribus dictae R. A. Regio Procuratori, Fisciq; Aduocato, ac iudici Regiae Curiae gerentibusq; vices nostri Generalis Gubernatoris in praefatis Insulis Minoric. & Euicae Baiulis, Vicarijs, subbaiulis, subuicarijs, Alguazirijs, virgarijs, & portarijs, Magnificis quoq; Militibus, Richis hominibus, Iuratis etiam Concilijs, & Vniuersitatibus, dictae Ciuitatis Maioric. & aliorum Opidorum, & Villarum Regni, & Insularum praefatarum coeterisq; officialibus, & subditis nostris, maioribus, & minoribus in dictis Regno Maioric. & Insulis adiacentibus, constitutis, & constituendis ipsorumq; officialium Locumtenentibus, seu officia ipsa regentibus, praesentibus, & futuris; dicimus, praecipimus, & iubemus ad incursum nostra regiae indignationis, & irae, poeneq: florenorum Auri Aragonum trium mille nostris Regijs inferendorum Aerarijs, priuationisq; officiorum, quod nostram huiusmodi Pragmaticam sanctionem, & omnia, & singula in ea contenta, teneant firmiter, & obseruent, teneriq; & inviolabiliter obseruari faciant per quos deceat, cauti secus agere fieri ve permitere aliqua ratione seu causa sidictae Ecclesiasticae personae nobis morem gerere coeteri vero Officiales, & subditi nostri preter irae, & indignationis nostrae incursum poenam praeappositam cupiunt euitare. In cuius rei testimonium praesentes fieri iussimus nostro Regio Sigillo a tergo munitas. Datis in Aranjuez, die xj. mensis Maij Anno a Natiuitate Dni. MD lxxvi. (1571)

YO EL REY.

Vt. Don Berñ. Vicecancel. Vt Loris Regens.

Vt. Comes. G. Thes.

Vt. Sapena Regens. Vt. Sentis Regens,

Vt. Talayero, pro Conser. Generali.

Entrades mes populars: