Mostrando entradas con la etiqueta quatuordecim. Mostrar todas las entradas
Mostrando entradas con la etiqueta quatuordecim. Mostrar todas las entradas

lunes, 22 de marzo de 2021

70-73

QVOD NVLLUS DEBITOR EMANCIPET FILIVM SVVM

nisi per actú matrimonij, & quod bona per filium empt a quae fuerant Patris possint per creditores exequi emantipatione nó obstante.

LXX.

Item cum in fraudem creditorum per nónullos diuersis creditis oneratos fuerit hucusque vsitatum abusiue, & presertim in partibus seu Parrochijs forensibus vt idem debitores filios quos sub patria potestate constitutos habent etiam minores quatuordecim annis (14 añys) procurarent per Baiulos praedictos emancipari quorum nomine accomodato ficto, & simulato patres ipsi colludentes cum alijs volentibus emere bona ipsorum quae distrahuntur per curiam ad istantiam dictorum creditorum vili praetio emebant, & sic in finalibus creditores praedicti non valentes de praetiis ipsorum bonorum satisfieri remanebant in eorum creditis frustrati, & decepti, & debitores ipsi de fletu eorum ridentes, bona ipsa sub pallio & colore dictarum emancipationum possidebant pro ut adhuc possident; fructus, & emolumenta colligentes a quibus nullam satisfactionem habere possunt dicti creditores. Malitijs igitur & fraudibus eorum obviando: Statuerunt, & ordinauerunt quod si contingat aliquas emancipationes filiorum, vel filiarum fieri per aliquos Patres habitatores Ciuitatis, vel Insulae Maioric. debitores censualium, vel aliorum creditorum, quod tales emancipationes factae citra contractum matrimonij sint ipso facto habitae pro irritis, & nullis, & eis non obstantibus possint executari bona quae fuerunt eorum parentum obligatorum ad creditorum, & censualiorum parentum suotum instantiam si possessiones, (les possessions típiques a Mallorca) vel bona adhuc reuera essent in dominio, & possessione parentum suorum per quascunq; personas transierint propter fraudem praesumptam ipsorum emancipationum, & acquisitionum bonorum.

QVOD DE PRAETIIS BONORVM PER CVRIAM VENDITORUM

nihil tradatur ante distributionem, colore, prouisionis & alimentationis propriae, vel vxoris, vel liberorum nisi apareat Vxorem priorem esse tempore

LXXI.

Item ad obviandum fraudibus, & malitijs dictorum debitorum statuerunt, & ordinauerunt quod de coetero ex substantia, vel partia bonorum in quibus fit executio ad instantia dictorum suorum creditorum, & quae distrahuntur, & substrahuntur per Curiam, vel ipsorum iam venditorum praetia deposita penes eandem Curiam, sub colore prouisionis, & alimentationis, vel lactationis filiorum, vel alio quouis praetextu ipsis eisdem debitorib9 nec filijs, neq; vxoribus ipsorum debitorum; sub pallio obligationis, seu hypotecae dotium illarum; nisi constet, eas esse priores, vel potiores alijs creditoribus; ex bonis supradictis per Curiam pro executione & distractione dictorum creditorum existentibus, vel expensis eorum, non taxetur, vel tradatur aliquid per Baiulos in quorum, Curijs fiunt dictae executiones, ut hactenus fuit abusiué vsitatum: si exhibitis, & attentis, ac verificatis dictis titulis per censualerios, vel creditores ordinarios, ipsius executionis: ipsi ordinario, ac proceribus per eum assumendis (espacio largo; esta página está mal escaneada) partibus auditis, constiterit bona debitorum non sufficere ad satisfaciendum omnibus cénsualerliijs ac creidotoribus; Et si Baiulus aliquid contrarium attentauerit teneatur tantumdem, quantum illis taxaverit, & dederit de bonis suis proprijs dare eisdem creditoribus: & deliberare seu in posse depositarij deponere, absque mora, cum omnibus expensis. Et ad hoc faciendum, compellatur per dictum Gubernatorem seu eius locumtenentem.

CONTRA DEBITORES QVI ABSCONDVNT ET

alienant bona mobilia.

LXXII.

Item, cum hactenus fraudes, & doli abundauerint debitorum, in abscondendo, & transportando bona ipsorum mobilia, in fraudem, & maximum damnum Creditorum ipsa bona non reperientium, tempore executionis. Statuerunt, & ordinauerunt: quod si probatum fuerit per ipsos creditores, vel alium ipsorum, debitorem, vel debitores suos, talia bona mobilia, transportando abscondisse, vel ipsa alienasse dando, vendendo, vel alias abscondisse, vel clandestiné transferendo: quod in continenti, sine aliqua prouisione, vel declaratione, seu sententia; sed ex sola visione probationum, talis dolosus, & fraudulosus debitor capiatur; & captus detineatur in carcere Regio huius Ciuitatis donec, & tandem debitum pro quo tenebatur debitor complete soluerit, eidem, vel in posse eiusdem Curiae deposuerit vna cum omnibus expensis per Curiam taxandis: aut de soluendo idoneé cauerit, vel in posse eiusdem Curiae portari, seu defferri fecerit, & posuerit, omnes res, & bona mobilia sic dolose abscondita, vel ipsorum estimationes, si haberi non possunt, prima taxatione Iudiciali, vna cum omnibus expensis, vt fuit dictum. Nec cedendo bonis, a tali carcere liberetur. Immo detineatur donec rem posuerit in posse Curiae vt supra dictum est. Et vltra hoc, in poenam per ipsum debitorem commisi doli, fraudis & criminis, satisfacto prius ipso creditore, infra tres dies cótinué computandos, exsoluat pro poena in quam ipso iure & facto incidit, decem libras: quas si soluere non potuerit, infra dictos tres, factus non soluendo; quia qui non habet in bonis, luat in corpore: detineatur captus in Carcere per tres menses: quibus lapsis, liberetur a carcere, permittendo ipsum libere abire, data facultate dicto debitori, humanitatis gratia, soluendi dictas decem libras, infra dictos tres menses in totú nec soluendo partem liberetur á toto, ipso fisco inuito. Quibus solutis in continenti a carcere ut est dictum: nec sit licitum alicui officiali liberare dictum debitorem a carcere, nec in totum nec in partem dictas decem libras dimittere, vel relaxare Fisco inuito. Si tamen debitor in carcere detentus, pro dicta poena non habeat nec reperiatur in eius bonis vnde possit ali, & alimentari, quod intimatione facta per ordinarium debitoris capti Vener. Procuratori Regio; si eum vult alimentare: si vero ipse Regius Procurator id facere recusauerit,. officialis ordinarius possit illum a carcere relaxare, & non alias: Et si aliqui officiales contrarium fecerint, ipsorum salarijs imputetur, & computentur omnes dictae decem libre, vltra reatum periurij.

QVOD ALIQVIS NON POSSIT PETERE PLVSQVAM
29. pentiones census debiti, & si agitur contra aliquem igna rum, vel succedentem in facto alieno: actor teneatur praestare cautionem, de restituendo quod obtinuerit pro dicto censu.

LXXIII.

Item cum causae censuum, ut plurimum tractentur, & quotidie in Curijs ducantur in quibus iam contingit sepius allegari in aduersarium diuersas diuersorum temporum, etiam longissimi temporis praescriptiones, & per aliquas sententias, in rem iudicatam transactas fuerint repulsae, admissa solum praescriptione triginta annorum, contra annuales praestationes censuum, quae solutae non fuerint ab anno 30. & vltra ascendendo: reiecta prescriptione quo ad omnes viginti nouem annorum & alios subsequentes annos. Et ita vsus, & practi;ca contrarium actenus obseruabit. Sicque libellus formatur & querimonia pro viginti, & nouem annis, seu petuntur pensiones, & census 29. annorum tantum, & subsequentium, & pro illis iudicatur, & sententiatur. Propterea approbando dictum vsum, & practicam secundum conclusiones aliquorú Doctorum approbatas; statuerunt, & ordinauerunt quod vbi contingat obijcere huiusmodi praescriptiones longissimi temporis; triginta: vel quadraginta annorum, tam contra primeuam obligationem, & actionem descendentium. ex contractu venditionis, seu impositionis ipsius census q; contra annuales cens. seu prestationes, & pensiones ipsorum censuum; quod tales praescriptiones, non admittantur, contra dicta primam actionem, & obligationem, quae per instrumentum publicum ostenditur fuisse contractam: Immo, in continenti & ipso facto: per iudicem repellantur: admissa solum, & dum taxat, prescriptione triginti annorú, contra annuales pensiones, & census petitos, ab anno trigesimo, supra ascensiué vsque ad infinitum. Pro annis vero 29. & 28. & aliis infra sequentibus, pro quibus competit actio personalis, quae durat 30. annis, reiecta ipsa praescriptione triginta, vel quadraginta annorum qua non sufficit; procedatur in causa: A praedictis excepto & declarato: quod si subuersa fuerit pocessio perceptionis huius census, per negationem ipsius census, Iuditialiter allegando dictum censum: non subsistere: sed eius annualem prestationem non teneri, & a tempore subuertionis praedicto modo sequente, recurrerunt quadraginta anni siué Iuridica interruptione; quod huiusmodi praescriptio sic admittatur, cum in hoc omnia Iura concurrant, & concludant. Et quia sepius, tales census 29. annorum, petuntur contra aliquem ignarum, vel sucedente in facto alieno; scilicet cum quo, impositio, vel venditio ipsius census non fuit celebrata nec contracta: sicque forte talis census fuit redemptus, vel alias non debetur per remissionem, donationem, vel venditionem, vel alium contractum liberatorium, quam liberationem ignorat ipse reus; Prouiderunt, ordinauerunt, & statuerunt; quod vbi contingat ipsum actorem obtinere, per confessionem rei, vel sententiam, vel alias, quod ante executionem, teneatur ipse actor dare sufficientem fideiussoriam cautionem, de restituendo, (quod obtinuerit pro dicto censu) ipsi reo, vel successoribus eius: in casu, in quo, in futurum appareat ipsum censum fuisse redemptum, vel liberatum, vel non deberi, vel aliás.

Entrades mes populars: