Mostrando entradas con la etiqueta Curiarum. Mostrar todas las entradas
Mostrando entradas con la etiqueta Curiarum. Mostrar todas las entradas

lunes, 22 de marzo de 2021

50-60

QVOD NOTARII INFRA MENSEM NOTENT

chartas, & infra duos menses tradant partibus informa publica: & cogere possint contrahentes ad taxationes soluendas.

L.

ORDINAVERVNT etiam & statuerunt, quod dicti Notarij ex quo receperunt dicta instrumenta, & contrahentes ipsos contractus firmarunt cum effectu, debeant &

teneantur infra vnum mensem ab inde computandum; notare, & in suis notulis, seu libris notularum scribere largo modo, & continuare per se, vel eorum subrogatos, dictos contractus, & instrumenta, quae receperint; & infra duos menses redigere in publicam formam, & parare tradendos parti petenti. Dum tamen dicti contrahentes, postulantes ipsa istrumenta, in publicam formam redacta, realiter & de facto exoluerint praefatas taxationes. Si vero dictis duobus mensibus elapsis, dicti contrahentes non curauerint, seu negligentes fuetint recipere dicta instrumenta in publicam formam redacta, & praesoluere de facto ipsorum taxationes, siue salaria supradicta; quod dicti contrahentes quibus ineumbit seu pertinebit, compelli possint, & debeant fortiari, & per Curiam executari, ad soluendum eisdem Notarijs praefatas taxationes, & salaria: simul cú expensis, & missionibus inde factis. (despeses, mesions, messions; gastos, costas, expensas)

QVOD POST CONTRACTVVM FIRMAM NOTT.

possint petere medietatem salarij eis exolui.

LI.

Item ut dicti Notarij libentius notare valeant, & largo modo continuare dictos contractus, & instrumenta, in ipsorum forma, & non postponát facere quae superius continentur, ordinarunt, & statuerunt, quod firmatis instrumentis dicti contrahentes, seu illi ad quos solutiones dictorum salariorum, seu taxationum facere pertinebunt, teneantur, & debeant, medietatem illorum exoluere, & tradere dictis Notarijs si illa petierint; & habere voluerint ab eisdem.

QVOD NOTARII NON PROCVRENT, NEQVE
teneant scriptorium nisi primo examinentur, & probentur á Vicario.

LII.

Item cum sepé contingat nonullos Notarios in Iudicijs officium procuratorum, & causidicorum exercere, etiam in contractibus, testamentis, & alijs instrumentis per eos confectis; quae sunt nédum R. P. damnosa, sed etiam eisdem Notarijs opprobiosa, & scandalosa: statuerunt, & ordinarunt; quod de cetero, nullus in Ciuitate, & Insula Maioric. Fiat, ordinetur, & creetur, vel admittatur, in Not. nec arté notariae audeat exercere nisi in initio sui officij, iuret in posse Vener. Vicarij Ciuitatis Maioric. (venerable veguer, vaguer de la Ciutat de Mallorca, Mallorcha, la actual Palma de Mallorca) officium procurationis, vel causidici suscipere nec exercere in Iudicijs, nisi pro se filijs, parentibus, fratribus, & sororibus suis dum taxat: nec hij, qui iam sunt Notarij, in praedictis testamentis, vel contractibus, vel aliis instrumentis per eos confectis, propter corum (eorum?) honestatem, valeant dictum procurationis officium in iudicijs exercere; In aliis autem tolleretur, ex quó iam tali officio hactenus usi fuerint (no hay punto) Et hoc idem habeant iurare Notarij creandi post publicationem horum statutorum, per Dominum Regem; qui etiam non possint tenere tabularium, vel scriptorium publicé, pro vtendo dicto officio Notariae, donec fuerint examinati, & approbati per Venerabilem Vicarium cum consilio Venerabilium Iuratorum Regni & eorum Assessorum cum Proceribus antiquis Nott. adiunctis aliquibus Iureperitis, super examinatione praedicta.

QVOD IN CRIMINALIBVS, IVDEX, VEL ASSESSOR

sit praesens in receptione testium: qui testes dicant in Vulgari, nisi in leui crimine, quia tunc sufficit Notarius, cum vno Fiscali.

LIII.

Item cum aliquibus temporibus citra fuerit quidam abusus in Ciuitate, & insula Maioric. ut in Causis criminalibus (in quibus cautius est procedendum, cum maiori puritate, cum sit in eis maius periculum) Notarij, vel scriptores simplices, & idiotae, sine officiali, seu Iudice ordinario (in Curia cuius causae ipsae tractátur, solo nunch cú Procuratore Fiscali dumtaxat) procedunt ad inquisitiones accipiendas contra delatos de criminibus, & eorum confessioes, ac testium depositiones seu examinationes, ex quibus sequntur grauamina Iniustitiae, & damna irreparabilia R. P. & singularibus eiusdem statuerunt; quod de coetero Notarij vel Scribae curiarum, vel quorumcunque officialium ordinariorum Insulae Maioric. sint idonei, discreti, & sufficientes, ad tantum officium exercendum arbitrio cognitioni ac electioni, Gubhrnatoris dicti Regni seu eius Locumteneut. (Locumtenent : Lugarteniente) & eius Assessoris; Nec etiam tales sic electi possint ad dictas inquisitiones, & praeserrim testium examinationes vllatenus procedere nisi praesente illo iudice ordinario ad quem cause ipsae pertinere dignoscentur seu eius assessore; adijciendo quod Notarij, seu Scribae iam dicti debeant, & teneantur in confessione delatorum, & examinationibus testium etiam ex officio Iudicis, vel ad instantiam procuratoris Fiscalis, vel partis, priuatis accipiendis, continuare ad literam in vulgari Catalanorum, omnia, & singula quae dicentur & deponeniur (deponentur ?) tam per dictos, quam per testes ante dictos; siue faciant pro dictis delatis, siue contra ipsos, sub poena falsarij, Notarij seu Scribe. Et ex quo aliquis testium iurauerit, teneatur depositionem ipsius in scriptis redigere, & continuare; nec eius depositionem dimitat vel omittat scriberei vel continuare. sub dicta poena. Et predicta (e con rabito) de personali receptione inquisitionis facienda per Ordinarios, aut Assessores ipsorum, vel Iureperitum loco ipsius datum, solum intelligantur in criminalibus quorum punitio. ex iure communi vel municipali est poena mortis vel mutilatio Membri. In alijs vero leuibus criminibus, possint inquisitiones accipi per Notarios cum procuratore, vel Aduocato

Fiscali vt est aliás in Maioricis assuetum.

(***)

QVOD ASSESSORES, TAXENT SCRIPTVRAS, ET

pedagia in criminalibus ipsis Nott.

LIIII.

Item, quod Assessor Iudicum ordinariorum, habeat taxare salaria dictorum Notariorum seu scriptorun causarum Criminalium, que ipsis debentur, pro pedagiis, & scripturis. Nec

sibi dictus Notarius, seu Scriba possit, vel debeat ipsas scripturas taxare; sub dicta poena.

QVOD ELIGANTVR QVATVOR HEBDOMMADARII

probi homines; in Curijs Baiuli, & Vicarij.

LV.

Item cum antiquitus eligi consueuerint, & deputari quatuor Probi homines in Curiis venerabilium Baiuli, & Vicarij Ciuitatis, ad videndum, & diligenter inuestigandum, quae & quot, & quales causae, tam Ciuiles, quám Criminales, tractabuntur in ilis, ad hoc ut eorum solicitudine facilius & citius terminarentur, & cessaret Iurgia, calumniae, & expensae, quae antéa fieri consueuerant, & ab aliquibus citra temporibus negligéter, in damnum R. P. fuerit hoc omissum, volentes, per dictam laudabilem & approbatam consuetudinem, siue vsum

antiquum dicte Vniuersitatis, & singularibus eiusdem valde proficuunm & vtilem, & neccesarium confirmare, statuerunt, & ordinauerunt, quod de cetero, qualibet septimana, quatuor notabiles, & probi homines Ciuitatis eiusdem eligantur & deputentur per Venerabiles Iuratos dicti Regni, qui Proceres existant continui per totam illam septimanam, duo videlicet in Curia Vicarij diligenter inuestigandó quae quót, & quales causae tam Ciuiles, quam Criminales, & in quas, & cótra quas ducuntur, & tractantur illas toto eorum posse vt breuius & citius fieri poterit expediri, & determinare facientes. Etiam attentius procurantes ne aliquis delatus de aliquo crimine, vel aliqua quauis causa, captus seu detentus in carceribus per Procuratores Fiscales, vel alios quoscunq; Officiales, seu priuatos, contra Iustitiam, seu franchesias, priuilegia seu bonos vsus Regni praedicti oprimatur, detineatur, calumnietur, seu molestetur, causam illius, secundum merita, seu

demerita ipsius, per Iustitiam laborantes facere expediti; & partes litigantes quantum poterint, ad coneordiam deducétes. Et alia inde facientes, ut cessent litigia, & dispendia damna, labores, & expensae: discretioni dictorum procerum omnia relinquendo. Adijcientes quod praedicti probi homines quatuor, per dictos honorabiles Iuratos renouentur qualibet, septimana ut facilius tale onus inter omnes Ciuitatenses portetur, & illa septimana qua vacabunt, praedicti, non possint compelli per aliquem ex dictis officialibus, vt interueniant tanquam proceres in aliquibus sententijs per dictos officiales

coneordandis, & vt praesens salubris Ordinatio diligentius valeat obseruari: statuerunt, & ordinauerunt quód dicti quatuor homines probi, in fine illius septimanae in qua ad premissa fuerint electi, debeant, & teneantur denuntiare dictis Honorab. Iuratis, eosque saltem verbo certificare vt alios quatuor Proceres pro illa septimana sequenti eligant, ad praemissa continuanda, & tali hora quod honorabiles Iurati possint commode ad dictam electionem faciendam procedi, & electos, possint vocare, & citare, ad hoc ut absque aliquo interuallo noui electi, possint ea omnia in Curijs continuare. Adsint etiam praedicti quatuor homines personaliter in carcere Regio, diebus Veneris, vel alijs dum honorabilis Gubernator, vel eius locumtenens visitat ipsum carcerem, ut de praedictis omnibus colloquiis habeant, & super ipsis prouideatur; praesentibus alijs officialibus Regiis.

QVOD REGISTRA FIANT IN QVALIBET CVRIA.

LVI.

Item statuerunt, & ordinauerunt. quód omnes Notarij & Scribe dictarum curiarum, & alii, quicunque eiusdem Ciuitatis, & Insulae Maioric. debeant, & teneantur facere originalia singularia, omnium procesuum, de vniuersis, & singulis causis, & questionibus summam centum solidorum excedentibus quae in eisdem Curijs de coetero ducentur seu movebuntur; cum coopertis pergameneis, in quibus originalibus, scribant singulas comparitiones quas partes litigantes facient,& nomina propria ipsorum litigantium comparentium, siue fuerint principales, siue procuratores eorum, designando per

extensum largo modo, in eisdem originalibus Chalendarium videlicet; annum, mensem, diem & horam, quibus dictae cóparitiones fient. Si vero dicti Notarij seu scriptores audeant

alicui dictarum partium, deliberare, seu dare copiam actorum predictorum processuum, aut restituere translatum parti in quo erant continuata, donec illa sint ab integro cótinuata, & scripta sicut fient in antedictis originalibus; itaque dum dicta acta fient scribatur in dictis originalibus, & postea tradatur copia illorum dictis partibus comprobata cum dictis originalibus. Poenam ineurrant viginti quinque librarum Fisco Regio applicandarum, pro qualibet vice, qua per dictos Notarios seu Scribas, aut quoslibet ipsorum contrarium fuerit attentatum (no hay punto) Vel praesens statutum obseruari praetermissum, & perditionis

salarij scripturarum in originali (pone origiuali) non continuatarum. Et quod partes litigantes, non teneantur soluere integras scripturas, donec dicta originalia sint perfecta: Sed solum habeant, & teneantur soluere duas partes illius que solui debent pro scripturis, retenta tertia parte pro dictis originalibus satisfaciendis. Et quod scriptores Curiarum, non possint vltra exigere, vel recipere, sub poena quinquaginta solidorum pro qualibet vice,

qua fieri contingat exigenda, & pro medietate Fisco, & pro alia medietate, denuntiatori applicáda.

QVOD LITTERAE EMANATAE AB ALIQVA

Curia, signentur manu Assessoris: & quod illorum portitores sint sub certo numero.

LVII.

Item quod de coetero, nulla littera procedat seu emanet a Curijs Gubernationis, Baiuliae, & Vicariae Ciuitatis, & Vicariae forensis; donec fuerit per Assessorem illius Curiae subsignata: Sine aliquo salario, vel grauamine, sub poena viginti solidorum Fisco Regio applicandorum, pro qualibet vicé qua fuerit contrauentum. Quae literae non portentur nisi per certos portitores, qui sint descripti in certo libro, in Curia Baiulie Maioric. & habeat antequam vtatur officio portitoris, iurare in posse Venenab. Baiuli, debene, & legaliter se habere in officio seu exercitio officij portitoris: Et de faciendo relationes legales de portatione litterarum, processibus, & responsionibus quae fient per eos, contra quos litterae portabuntur, aut per Baiulos quibus diriguntur. Possint tamen etiam portari litterae per virgarios, (oficiales que llevan verga; verguers; el veguer o vaguer es el Vicario) capita excubiarum, vel sagiones: cum praedicta etiam ad eorum officium pertineant.

QVOD SI POST PRIMAM ET SECVNDAM LITTERAS

non exequantur; possit mitti commissarius expensis proprijs Baiuli forensis.

LVIII.

Item cum per Baiulos Villarum, & Parroquiarum forensium fauore eorum distictualium contra quos requiruntur & mandantur fieri executiones per Gubernatorem dicti Regni seu eius locumtenenté, vel per Baiulum aut Vicarium forensem ne dictae executiones ad effectum deducantur; fiant sepissimé diuersa impedimenta; admittentes friuolas appellationes, & diuersas alias contradictiones, quae in finalibus redundant nedum in dispendium creditorum, & aliorum dictas executiones requirentium. Immo etiam in damnum ipsorum debitorum, ad obuiandum supradictis malitiis, & dispendijs: statuerunt, & ordinauerunt, quod Baiuli dictarum Villarum, & Parroquiarum forensium, teneantur & debeant literas executorias manu dictorum Assessorum subsignatas exequi indilaté omni friuola appellatione cessante cum ab executione, non appelletur. Et nisi primas litteras executorias Baiuli forenses antedicti, debitae executioni mandauerint quod facta veridica relatione, eisdem Gubernatori, Baiulo, & Vicario, de negligentia ipsorum Baiulorum forensium, vel liquidata contradictione, vel appellatione, in termino sibi non parente fiat secunda littera. Et si ipse Baiulus forensis (se lee fotensis) illam illico non fuerit executus, mittatur aliquis commissarius per illum officialem cuius littera prima fuerat concepta, pro facienda executione in bonis illius, contra quem fieri requirebatur; Expensis vero Baiuli contemnentis & recusantis dictam facere executionem. Et hoc nisi ex aliquibus iustis causis seu legitimis rationibus allegatis, & adueratis coram dictis Gubernatore Baiulo, & Vicario forensi per eum contra quem dicta executio requirebatur apparuerit eidem Gubernatori Baiulo, & Vicario forensi, dictos Baiulos forenses, seu illum cui littera executoria dirigebatur; fuisse rationabiliter excusatum a facienda executione in dicta prima littera requisita, vel sibi mandata.

QVOD ADVOCATI, ET PROCVRATORES IVRENT
obseruare franchesias, & statuta, dicti Regni Maioricarum.

LIX.

Item, quod quilibet Aduocatorum, & Procuratorum Ciuitatis, & Insulae Maioricarum, ante quam dicto Vtatur officio, & etiam quolibet anno si requirantur debeat, & teneatur Iurare, & iuramentum praestare in posse dicti Vener. Vicarij; seruare franchesias priuilegia, bonos vsus & Ordinationes Curiarum dicti Regni; & contra illas, vel illa, scienter non iudicare, aduocare vel procurare; facta eis fides primitus de dictis franchesiis, priuilegijs, & Ordinationibus Curiarum. Et si praedicti Aduocati, & Procuratores, recusauerint requisiti, & iusi praestare dictum iuramentum per vnam diem naturalem ab hora dicte recusationis computandam, ad dicta officia procurationis, & aduocationis, non admittatur: nec illo vmquam vti possint; donec dictum praestiterint Iuramentum; cum effectu. Et quod proceres, antequam iudicent, vel consulant, si requirantur, habeant iurare de seruando franchesias, priuilegia, & Ordinationes, dictarum Curiarum.

QVOD SENTENTIAE CONCORDENTER CVM

Processu Originali Curiarum.

LX.

Item quod nullus Iudicum ordinariorum, vel delegatorú audeat vel possit de coetero, super aliqua causa Ciuili, vel Criminali, ferre sententiam, nec aliquis Assessor consulere, nec interesse in cócordatione alicui9 sententiae; nisi cú Processu originali, vel registro perfecto, vel cóceruato. Et hoc sub poena centú solidorú fisco Regio applicandorú, & a quolibet cótrafacientiú, proqualibet vice exigendorum.

Entrades mes populars: