QVOD GVBERNATOR REGNI MAIORIC. POSSIT
procedere
deffinire, seu terminare causas Ciuiles
sine Criminales, sine
Consilio Procerum.
PETRVS Dei gratia Rex Aragonum, Valentiae, Maioric. Sardiniae, & Corcicae, Comes Barchinonae, Rocilionis, & Ceritaniae, Nobili, & dilecto Consiliario nostro Olfo de Proxita Militi, vicem gerenti Gubernatoris Maioric. salutem, & dilectionem coeterisque officialibus nostris quos infrascriptum negotium tangere dignoscatur, vel eorum loca tenentibus; praesentibus, & futuris: per fideles nostros Ludouicum Vmberti, & Antonium de Pax Nuntios per Vniuersitatem Maioric. & Regnum ad Nos missos fuit Nobis reuerenter expositum, quod licet iuxta Priuilegium, & Franchesias antiquitus eisem Ciuitati, & Regno concessum fuerit prouisum, & ordinatum, quod causae tam Ciuiles, quam Criminales per
Nos, seu vos dictum Gubernatorem, aut Baiulum, seu Vicarium motae, contra quascunque personas cum consilio Procerum habeant terminari. Et sic factum fuerit ab antiquo: vos tamen, seu vestrum aliqui ab aliquo citra tempore Iuxta dictum Priuilegium, & Francheziam dictas sententias proferre, cum Procerum consilio recusatis; In dictorum Ciuitatis, & praeiuditium atq; damnum. Vnde supplicato nobis super his debiti prouideri vobis singulis dicimus, & mandamus expressé, quatenus Priuilegium, & Franchesiam praedictam inconcusse, & inuiolabiliter obseruetis. E vbi quicq; seu vestrum aliquos in contrarium fuerit attentatum. Ilud ad statum debitum reducatis vsu contrario desuper praedictis sequuto in aliquo non obstante. Dat. Cesaraugustae 5. die Iulij, Anno M. ccc. lxvij.
REX PETRVS.
TAMEN quia nunquam fuit intentio nostra, nec hodie quod vos, & officium vestrum comprehenderemus ad obseruantiam praedictorum nec velimus vos repelli ab eo vsu & consuetudine in quibus est de his officium vestrum. Ideo vobis dicimus, & mandamus quatenus praedicta littera non obstante quam reuocamus de Certa scientia in quantum vestrum officium in causis Ciuilibus,, & Criminalibus motis, & suscitatis coram vobis seu Locumtenente, & quouis Assessore vestro, & de coetero suscitandis, & mouendis procedatis, & eas diffiniatis, & terminetis mediante iustitia non vocatis supradictis Proceribus pro vt consueuistis ante interpretationem & concessionem litterae supradictae. Quam Nos pro restitutione praeiuditij, ad minimum propterea nobis infertur sic per vos de certa, scientia velimus fieri, & compleri. Dat. Barchynonae sub nostro sigillo secreto xiij. Nouembris Anno a Natiuitate Domini M. ccc. lxvij.
REX PETRVS.