NOVERINT vniuersi quod cum nonnullis tam officialibus Nostri Iacobi Dei gratia Regis Maioricarum Comitis Rosilionis & Ceritaniae, & Domini montis Pesulani quod Creditoribus, & debitoribus indubium verteretur, quae debita intelligamus elongare in perpetuum statuimus, quod non intendimus aliquas de suis debitis elongare licet litteram concesserimus elongamenti nisi assecuret, quod in fine elongamenti soluat debita de quibus eum elongauimus sit ascecuratum intendimus elongare debita de quibus iam elongamenta extiterunt nisi in littera dicti elongamenti de primo elongamento specialiter sit facta mentio, nec de debitis ratione hereditatis paternae (parernae), vel maternae, nec de debitis, quae debentur ratione dotis, vel legatorum nec de debitis quae debentur ex varijs personis extra nostram iurisdictionem, nec de alimentis siqua debent praestari aliquibus personis, nec etiam de debitis per quibus iam pignora sunt tradita per eum creditoribus suis nec de debitis, quae debent ratione emptionis quam fecerint de aliqua re mobili, si illam rem mobilem penes se habeant, nec de debitis quae habent ratione Curiae, vel tutelae, vel manumissionis, vel executionis testamenti alicuius, nec de deposito seu comanda si in instrumento depositi; seu comandae non fuerint dies solutionis apposita, & fideiussor constitutus nec de debitis, quae debentur ex aliquo per eum commisso, nec de debitis de quibus iam fuerit lata sententia; & transiuerit in rem iudicatam; nec de debitis quae debentur pro loguerijs nunciorum, seu domorum, vel ratione rerum comestibilium, nec etiam intendimus elongare si creditor cuius est debitum, est ita inops, (inopia) quod ipse debitor habeat melius paratum soluere in rebus mobilibus quod sui creditores nisi debitis in rebus mobilibus in litera vra (la r con virgulilla) elongamenti mentionetur, nec etiam intendimus elongare si habeat mobilia ex quibus valeat satisfacere suis creditoribus, exceptis libris, & bestijs aratorijs, & instrumentis aratorijs, & equitarijs suis, & alumni, & pannis lectorum, vasis vinarijs., & vtensilibus domus seu hospitij, & exceptis vestibus uis, & vxoris, & familiaa suae, quam nostram Ordinationem Nos Iacobus Dei gratia Rex Maioric. in praedictis in perpetuum inuiolabiliter praecepimus obseruari.
Mostrando entradas con la etiqueta Iacobus. Mostrar todas las entradas
Mostrando entradas con la etiqueta Iacobus. Mostrar todas las entradas
viernes, 2 de abril de 2021
Suscribirse a:
Entradas (Atom)
Entrades mes populars:
-
TATXES DELS CONTRACTES EN MALLORCA. DE TESTAMENS , INVENTARIS, CODICILS, E DONACIONS per causa de mort. En los Notaris son les Tatxes segue...
-
INTRODUCCIÓN. El gran Ramon Lull (Raimundo Lulio) , tan universalmente admirado por teólogos y moralistas, por físicos y químicos, por as...
-
Lo Trovador Mallorquí. El Trovador Mallorquín. Poesías escritas en mallorquín literario. Acompañadas de versión castellana; por D. José Taro...