viernes, 2 de abril de 2021

DECLARATIO DVBIORVM PRAGMATICAE SANCTIONIS.

DECLARATIO DVBIORVM PRAGMATICAE SANCTIONIS.

NOS Phylippus Dei gratia Rex Castellae, Aragonum, Legionis, vtriusque Siciliae, Hierusalem, Hungariae, Dalmatiae, Croatiae, Nauarrae, Toleti, Valentiae, Galitiae, Maioricarum, Hispalis, Sardiniae, Cordubae, Corcicae, Murciae, Giennis, Algarbi, Algezirae, Gibaltaris, Insularum Canariae, nec non Indiarum Insularum, & terrae firmae maris Occeani Archidux Austriae, Dux Burgundiae, Brauantiae, & Mediolani Comes Barchinonae, Flandriae, & Tirolis, Dominus Viscayae & Molinae, Dux Atenarum, & Neopatriae, Comes Rocilionis, & Ceritaniae, Marchio Oristani, & Gotiani. Publicata Pragmatica sanctione super institutione nouae Rotae in Regno Maioricarum, & insulis eidem adjacentibus per nos edita quae data fuit in Aranjuez die xj. Maij. Anni proximem praeteriti. M. D. lxxi. (texto anterior: MD lxxvi: 1571) opportunum visum fuit nonnullorum dubiorum, quae ex aliquibus verbis eiusdem Pragmaticae oriri poterant, & quae nobis proposita fuerint; praesentem facere declarationem.

ET primo quia propositum fuit quod multoties accidit, parum aut nihil occurrere faciendum, ob carentiam causarum criminalium; quid tali in casu curabit Iudex Regiae Curiae cum a commissionibus causarum ciuilium, exemptus fit iuxta capitulum quartum (cruz, no se ve bien?) inferius. Dicimus, sancimus, & declaramus, quod si forte contingat (quod tamen raro, aut nunquam euenerit) nullos esse reos in carceribus, aut extra carceres; nullas esse causas criminales: nulla ve negotia criminalia, aut fiscalia, nullaque crimina, vel delicta in Regno perpetrari, ad quorum animaduertionem, inquisitionem, instructionem, & paersequutionem Iudicem Curiae intentum, & occupatum esse opporteat: fatis negotij ei supererit, si munus suum studio, examine, & discutione causarum ciuilium in quibus sicut, & coeteri consiliarij votum praebere tenetur, adimpleat, ut speratur.

Et e conuerso quando vacabit ludex Regiae Curiae in causis criminalibus instruendis quomodo assistet in Audientia, & audiet, tractabit, & votabit causas ciuiles. Sancimus, & declaramus, quod tali casu curet vtrique officio satisfacere.

Item quia dubitatum fuit quis habebitur pro vltimo admisso, ex quatuor Doctoribus Regiae Audientiae; vt Iudicis Regiae Curiae officium exercere debeat, cum omnes quatuor simul admittentur in principio nouae Rotae, an seruabitur quod in fine capituli disponitur: super ijs dabitur per nos forma, & ordo admissionis quando nominabuntur conciliarij; quam formam, & ordinem tali in casu obseruari sancimus, & mandamus.

Item quia ex verbis illis primi capituli dictae nostrae Pragmaticae. Ibi: Cui Regiae Audientiae praesit &c. Dubitatur, an Locumtenens Generalis, votabit in causis Ciuilibus, & Criminalibus, & facit dubium quod disponitur in Capitulo quarto supra, quod vltimus in votando sit Regens Cancel. Et in capitulo nono quod in casu paritatis praeualeant vota cum quibus Regens cansellariam concurret, etiam si praesideat Locumtenens Generalis in Regia Audientia: & nihilominus in capitulo eodem nono dicitur, quod dictus Locumtenens Generalis, concludere debeat &c. Et in cap.10. dictus Locumtenens Generalis intentum aut votum suum non aperiat Sancimus, & declaramus quod per dictam Regiam Pragmaticam non datur votum Locumten. General, sed sola praesidentia, assistentia, & interessentia in conciljs tam Ciuilibus, quam Criminalibus. Et quod habeat concludere non infert votum neque ex eo quod dicitur quod Locumtenens Generalis intentum aut votum suum non aperiat, datur ei votum, sed imponitur ei lex ne consiliarij intellecto animi sui voto intimididentur, vel ad complacendum eidem impellantur.

Praeterea fuit dubitatum, postquam Doctores Regiae Audientiae congregati fuerint in loco destinato, & hora statuta ad tractandum, & votandum causas, an expectabunt Locumtenentem Generalem vbi adsit antequam procedant ad dictam causarum tam Ciuilium, quam Criminalium examinationem, & decisionem, non dum scientes, an iuste sit impeditus. Sancimus, declaramus, statuimus, & ordinamus, quod notificetur Locumtenenti generali congregatio; ita tamen, quod per hoc non retardetur negotiorum, & causarum tractatus, & decisio.

Propositum etiam fuit in dubium, quod contingit multoties non esse causas conclusas in criminalibus; aut alia negotia criminalia non occurrere: propter quae sit necesse, congregare consilium criminale: ideo tali in casu quid agendum ne frustra congregentur Doctores in consilio. An excusabuntur Iudices Regiae Curiae, referente Locumtenente generali, seu Regente Cancellariam, quod opus non sit congregari; ob carentiam negotiorum Criminalium. Sancimus, & declaramus quod hic casus, remaneat sub arbitrio nostri Locumtenent. Gener. & suo casu, Regentis Cancellariam.

Item super dubio proposito an in visitando carceres, interesse debebunt Baiuli, & Vicarij cum eorum Assessoribus qui hactenus adesse solebant; & aliquando Regius Procurator. Et quid de praecedentia cum Doctoribus Regiae Audientiae, & Baiulo, & Vicario, & Regio Procuratore quem Baiulus, & Vicarius praecedere solent. Sancimus, statuimus & declaramus, quod si Baiulus, aut Vicarius in loco aut Ciuitate in qua praesidet Locumtenens generalis, in vim regiorum priuilegiorum aut alias, de carceratis ad eorum prouisionem vel mandatum possunt cognoscere; iussum est, quod intersint in visita carceratorum, quam faciet Locumtenens Generalis, & Regium Consilium: ad effectum tantum, vt ab eis, ac eorum Assessoribus dictus Locumtenens Generalis, & Regium Consilium instrui valeat de causis capturae, & de meritis inquisitionum; an per eos grauentur carcerati. Quod si cognitio eis non competit, reis existentibus in regijs carceribus non concedatur assistentia. Et super praecedentia inter Baiulum, Vicarium, Regium Procuratorem, obseruetur consuetudo.

Et quia ex verbis illis quarti capituli dictae nostrae Pragmaticae, ibi, volumus palam, & publicem &c. dubitatum fuit an id observandum sit indistincte, etiam in causis quantum cunque minimis; cum per appellationem, in Regia Audiencia, aut alias agitatae refferentur; quia sic opportebit semper ianuas Regiae Audienciae apertas habere: nullus est enim qui pro sua causa quantumcunque minima nolit aditum habere pro ut sunt litigantes vt plurimum curiosi, & ad id proclives. Sancimus, & declaramus remittendum esse prout cum praesenti remittimus arbitrio dicti Regentis Cancellariam.

Item dubitationem ortam ex illis verbis eiusdem quarti capituli, ibi ad colligendum, & refferendum tantum, &c. an scilicet super intermedijs Relator solus prouidere poterit, cum tantum ad colligendum, & refferendum ei commissa causa fuerit: & nihilominus dispositum videatur, in cap. 13. Pragmaticae, ibi, a sententijs vero interloquutorijs, quae per Relatores proferrentur, &c. licere Relatoribus interloquutorias proferre. Videtur etiam in causis arduis, & magni ponderis, pro diffinitiua committi debere duobus, pro relatione facienda: & causas minores centum librarum Barchinonensium, quae suis in casibus Doctoribus Regiae Audientiae committi poterunt, pro faciliori expeditione ad decidendum etiam comiti debere eidem relatori qui extra Audientiam, sententiam faciat: postquam in secunda instancia ad Regiam Audientiam supplicari poterit, ne per causas minimas in prima instancia Regia Audientia occupetur, sic duximus declarandum. Quod verba illa, ad colligendum, & refferendum tantum, non sunt posita ad excludendum, quin super intermedijs Relator prouidere possit vel solus, vel facta relatione in Regia Audientia, si ei videbitur, vt in cap. xiij. dispositum reperitur: sed tantum fuerunt posita ad excludendum, quod non cenceatur eis commissa decisio totius causae, nisi specialiter concluso processu commissio eisdem fiat ad decidendum. Quia causae minores, centum librarum non possunt evocari ad Regiam Audientiam, sed sunt tractandae coram Ordinarijs; pro ut est iam dispositum per nostram Pragmaticam, ideo cessat dubitatio.

Insuper quia dubitatum fuit super illis verbis capit. vj. dicte nostrae Pragmaticae, ibi & tam pro prima, quam secunda instantia &c. intelligantur, quod vnico salario proferantur due sententiae diffinitiuae, scilicet in prima instantia vna, & in secunda alia: quia videtur absonum, & res insolita, dictisq; Consiliarijs, valde grauosa; an vero intelligantur, vt pro qualibet sententia suum recipiatur salarium, dummodo non excedat quinquaginta libras; quod videtur, cum sint instantiae diuersae. Dicimus, & declaramus, quod verba predicta non admittunt dubium propositum, vt pro vnico salario quinquaginta librarum debeant ferri duae sententiae; scilicet in prima, & secunda instantia; sed alium sensum recipiunt; scilicet quod salarium sit vniforme in prima, & secunda, instancia, hoc est quod tantundem salarium recipiant, & solui habeat pro sententia ferenda in causa appellationis quantum solutum fuerit in prima instantia. Ita tamen, quod in prima quam in secunda instantia non possit excedere summam quinquaginta librarum, & sic aequalitati, & non vnitati salarij fuit provisum; & sic pro qualibet sententia, non recipiantur vltra qvinquaginta librae.

Item quia super estimandis salarijs, visum fuit inconueniens quod remittatur aestimatio alteri, quam Relatori, aut Regiae Audientiae cum de eo tantum extet Priuilegium quod Regius Procurator cum vno ex Iuratis, cognoscant super excessiui te salarij, de qua aliquis contra aliquem Iudicem conqueratur. Sancimus, & declaramus, quod super incertitudine, & estimatione salariorum, siue super quantitate, siue super excessu dubitari contingat, obseruetur quod dispositum est, per dictum Regium Priuilegium.

Super alio praeterea dubio quod ex eiusdem capituli, verbis propositum fuit, ibi, dictaque salaria diuidi, & distribui volumus aequaliter inter dictos Consiliarios, &c qui scilicet intelliguntur isti Consiliarij, quia omnes sex Doctores Consiliarios appellauit Regia Pragmatica: & de omnibus (omnibcs) sex, Regiam audientiam constare sanciuit. Et de Regente Cancellariam an is particeps erit; quia etiam sibi causas ciuiles committet, & in omnibus causis decidendis interueniet. Iudex vero Regiae Curiae, & Fisci aduocatus, nullam causarum ciuilium commissionem habere poterunt, vt in Regia Pragmatica disponitur. Nec ludex Regiae Curiae in ciuilibus causis tractandis, & decidendis continuus esse poterit: & videtur inaequalitas maxima, quod qui non laborat in ciuilibus causis, de illorum salariis manducet. (manduca)

Item an diuidentur ante difinitiuam; salaria interloquutoriarum, saltem vim diffinitiuae habentium. Sic duximus prouidendum, & sancimus, ac ordinamus, quod ad salariorum partem, quae inter Consiliarios diuidi, & distribui aequaliter prouisum est, admittendi sunt Aduocatus Fiscalis, & Iudex Curiae; quibus, licet commissiones causarum ciuilium fieri prohibitum sit, impositum est tamen, onus votandi in dictis causis ciuilibus, earum tractatibus interessendi: cum a negotiis criminalibus vacabunt. Atque ita cum duplici munere fungantur, aequum visum est, vt emolumentis vtriusque generis causarum vtantur, & fruantur. Nec de Regente Cancellariam dubitandum fuit, cum, & ipse inter Conciliarios, seu de Conciliariis sit: & nulla ratione a dictorum salariorum participatione aequali, excludi debuerit. Quibus etiam consequutiue accidit, quod salaria interloquutoriarum vim diffinitiuarum habentium, etiam ante diffinitiuam prolatarum, optimo iure diuidi, & distribui inter predictos sex Consiliarios possint; cum quo ad eas, dici iure possit, Relatores functos fuisse suis officiis.

Vlterius etiam, quia ex verbis illis vij. capituli dictae nostrae Pragmaticae, ibi: super quo nostri Regentis Cancellariam conscientiam, &c. dubitatur quo modo potest onerari, super iis concientia Regentis Cancellariam, cum is non habeat, nec habere potest notitiam omnium causarun, nec earum antiquitatem: forsan congruentius esset, quod quilibet Relator haberet memoriale suarum causarum, & earum antiquitatum, ac qualitatum. Sancimus, & ordinamus quod quilibet Relator habeat librum, in quo continuet suo ordine processus omnes, postquam fuerit conclusum in causa, vt in Cathalonia obseruatur: facta distinctione inter causas summarias, & plenarias, vt sic ad antiquitatem causarum possit haberi respectus, qualis de iure, vel alias habendus erit: de quibus habita notitia per Regentem Cancellariam, iustem conscientiam eius, cui praecipue cura administrationis iustitiae per Regem commissa est oneratur.

Ad dubium praeterea resultans ex verbis, viij. capituli eiusdem Pragmaticae, ibi eadem die, & hora redigi volumus, & continuari, &c. Nunquid si aliquis, seu aliqui ex Doctoribus Regijs, qui forsan contrarij voti fuerint, velint votum suum afferre in scriptis, cum suis motiuis, quod forsan, nisi in studio camerario ordinari non poterit: aut forsan Relator, cui conclusionem ordinare incumbet cum suis motivis, maius tempus postulabit, sit eadem die, & hora post votatam causam, adimplere nequibit. Sic duximus respondendum, quod ad votandum accedant Consiliari instructi; & si omnes instructi non sint, non procedatur ad votandum. Post vota autem voce per omnes Praestita, conclusio scribatur secundum votum maioris partis, vt in pragmatica continetur. Quod si aliquis ex Consiliarijs votum suum motiuis in scriptis tradere voluerit, poterit postea illud Secretario Consilii tradere: qui illud conclusioni iam factae interferat: nam hoc non repugnat, quin instrumentum de conclusione antea receptum habeatur pro perfecto, & ita in Cataloniae Rota obseruatur.

Super eo vero quod ex verbis eiusdem capitis, ibi, de quo secreto tenendo, &c. visum fuit proponentibus, idem statuendum fore de omnibus qui in Regia Audientia seu Consilio Criminali interesse debeant, vsque ad Locumtenentem Generalem inclusiuem, alias non videtur sufficienter prouisum. Sancimus, prouidemus, & declaramus, quod secretum per omnes qui in Consilio Criminali, vel Regia Audientia Ciuili interfuerint, obseruari debet, sub poenis a iure, & alias statutis; de quo iuramentum praestari habeant Scribae, & Secretarij, vt prouisum fuit. Quo vero ad Locumtenentem Generalem, & Regios Consiliarios, non est opus alio iuramento quam eo, quo astricti sunt in ingressu officiorum: in quo etiam obseruantia Secretarij includitur.

Praeterea cum ex verbis xij capituli eiusdem Pragmaticae, ibi: si fuerint reuocatoria ad nos &c. dubium ortum fuerit, an intelligatur etiam de causis quantumcunque minimis, quae per appellationem aut alias in Regia Audientia ventilatae fuerint, & decisae; quia videtur maximum inconueniens, cum sine periculo, & magnis expensis non detur aditus ad supremum Regium Consilium. Ideoque tali in casu, vsque ad certam quantitatem videtur disponendum, & ordinandum quod stetur posteriori sententiae, tamquam latae cum maiori examine, & discutione. Sancimus, & declaramus, quod nulla appellatio possit interponi ad nos, & nostrum Sacrum Supremum Regium Consilium, etiam si secunda sententia fuerit revocatoria nisi in causis excedentibus termille libras monetae Maioricen.

Item aliam dubitationem ex verbis eiusdem xij. capituli ortam, ibi: dum dicitur, quibusuis litigantibus, si ipsi voluerint, &c. An scilicet intelligatur vtraque parte volente, an vero sufficiat alteram partem id velle, quod causa supplicationis ad Supraemum Consilium trahatur. Declarantes sancimus, quod sufficit, quod pars quae subcubuit, velit supplicationis causam ad Sacrum Supraemum Regium Concilium trahere; in causis summam, seu valorem trium mille librarum monetae Maioricensis excedentibus.

Super eo etiam dubio quod ex verbis, xiij. capituli dictae nostrae Pragmaticae, ibi, ad deducendum, & allegandum, & ibi, deducere, & probare, &c. propositum fuit, scilicet, quid si sit interloqutoria, seu supplicationis causa, quae de iure communi, & iuxta Regni Ordinationes ex eisdem actis est decidenda. Sancimus, ordinamus, & declaramus, quod seruentur super his Ordinationes Regni.

Insuper etiam, quia dubitatum fuit, an capitulum xvj. dictae nostrae Pragmaticae intelligatur, ne causae minores centum librarum Barchinonensium, evocentur in prima instantia tantum cum videatur causas appellationum ratione superioritatis, ad Regiam audientiam euocari debere; etiam minores, & sine alia qualitate: & tam appellationum ab interloqutoriis, quam difinitiuis Baiuli, & Vicarii; & prout in curia gubernationis solitum est fieri. Sic duximus declarandum, & sancimus, & declaramus, quod de causis primae instantiae tantum disponitur in dicto xvj. capite, vt non possint ad Regiam Audientiam euocari, si minores sunt centum librarum (menetae) monetae Barchinonensis. De causis vero appellationum quarumcumque qualitatum existant, non est dubitandum quod in Regia Audientia tractandae sint; (cruz) nisi Priuilegio speciali inferioribus earum cognitio concessa fuisset; vel prohibeatur appellatio, & dicta Priuilegia obseruentur.

Item, quia dubitatum fuit, * quod praedictum capitulum xvj. solum disponat de causis minoribus centum librarum curiarum Baiuli, & Vicarii non euocandis, & sine qualitate: quid de causis curiarum aliorum Baiulorum partis forensis, cum praetendatur de illis nihil fuisse dispositum.

Et quis pauper reputabitur, vt eius causa evocari possit: & qua forma vtendum erit, vt id dicernatur. Sancimus, & declaramus, quod id quod dispositum fuit eo capite, de non euocandis causis minoribus centum librarum, Ciuitatem, & totum Regnum Maioricarum comprehendit expresse. Et super prohibitione, & admissione qualitatum ex quibus causae maiores euocari poterunt, remittitur arbitrio Relatorum, & Regiae Audientiae, iuxta iuris dispositionem.

Insuper, & vltimo cum super dispositis in xvij. capitulo dictae nostrae Pragmaticae dubitatum fuerit, an in Audientia verbali Locumtenens Generalis cognoscet de causis arduis, magni perderis, & iuris, vel facti indaginem requirentibus, & an a provisionibus, seu sententijs, tam quae proferuntur in dicta Audientia verbali Locumtenentis Generalis quam dicti Regentis, licebit ad regiam Audientiam supplicare: idque, indistinctae in omnibus causis, etiam minimis: & an in dictis Audientiis uerbalibus tractari poterunt omnes causae quarum capax erit etiam Curia Vicarii, & baiulorum forensium videlicet coram Locumtenente generali sine limitatione quantitatis: & in Audientia Regentis Cancellariam,

vsque ad viginti libras Barchinononses, prout in Regia Pragmatica disponitur. Sanctimus, prouidemus, & declamus, quod cognitio causarum verbalium que Locumtenenti Generali singulis diebus veneris committitur ad subuensionem pauperum, viduarum, pupillorum, & aliarum miserabilium personarum, introducta fuit vt absque sumtibus, summarie iustitiam consequi possint. Nec fuit intentionis nostrae nec est, causas quae requirant altioraem indaginem aut aliam extrinsecam cognitionem, summario iudicio committere. A sententijs autem quae in dicto verbali iudicio per dictum nostrum Locumtenentem generalem proferentur, liceat suplicare ad Regiam Audientiam, demptis iis quae in causis minimis ferentur. Volumus tamen sanctimus, & ordinamus, ac etiam declaramus, quod cognitio dictarum causarum verbalium fiat secundum consuetudinem, Priuilegia, & Franchesias curiarum Vicarii, & Baiuli, & aliorum tribunalium dicti Regni; quibus nullatenus intendimus praeiudicare.

Ne itaque super praemissis amplius haesitetur, & vt dicta nostra Pracmatica sanctio suum debitum fortiatur effectum, Reuerendum in Christo patrem Episcopum Maioricen. & alias Ecclesiasticas personas Regni praedicti Maioricarum, & Insularum eidem adiacencium requirimus, & hortamur; Spectabili vero Magnifico, & dilectis Conciliariis, Locumtenenti, & Capitaneo generali nostro in dicto Regno, Regenti Cancellariam, Doctoribus dictae Regiae Audientiae, Regio Procuratori, Fiscique aduocato, ac iudici Regiae Curiae, gerentibusque vices nostri generalis Gubernatoris in praefatis Insulis Minoricarum, & Euicae; & Baiulis, Vicariis, subbaiulis, subuicariis, Alguaziris, Virgariis, & Portariis, Magnificis quoque Militibus, Richis hominibus, Iuratis, etiam Conciliis, & vniuersitatibus dicte Ciuitatis Maioricarum, & aliorum oppidorum, & villarum regni, & Insulatum praefatarum, ceterisque officialibus, & subditis nostris maioribus, & minoribus in dicto Regno Maioricarum, & Insulis adiacentibus constitutis, & constituendis, ipsorumqve officialium locumtenentium seu officia ipsa regentibus, praesentibus, & futuris, dicimus, praecipimus, & iubemus ad incursum nostrae Regiae indignationis, & irae, poenaeque florenorum auri Aragonum trium mille nostris Regijs inferendorum aerarijs, priuationisque officiorum, quod praesentem nostram declarationem, quam etiam Pragmaticae sanctionis praedicte partem esse, & eiusdem vim, robur, ac efficaciam obtinere decernimus, & omnia, & singula in ea contenta teneant firmiter, & obseruent, tenerique, & inuiolabiliter obseruari faciant per quos deceat, cauti secus agere fieri ve permittere ratione aliqua seu causa, si dicte Ecclesiasticae personae nobis morem gerere, coeteri vero officiales, & subditi nostri, prater irae, & indignationis nostrae incursum, poenam praeappositam cupiunt evitare. In cuius rei testimonium praesentem fieri iussimus nostro Regio communi Sigillo a tergo munitam. Datis in Aranjuez, die xxv mensis Apprilis, Anno á Natiuitate Domini. M.D.l.xxij.

                                            YO EL REY.

Vt. Don Berñ. Vicecancel. Vt. Loris Regens.

Vt Comes. G. Thes.

Vt. Campi Regens. Vt. Sapena Regens.

Vt. Talayero, pro Conser. Generali.

Entrades mes populars: